Home Master Index
←Prev   1 Samual 8 as rendered by/in  Next→ 



8:1  factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos iudices Israhel
8:2  fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel et nomen secundi Abia iudicum in Bersabee
8:3  et non ambulaverunt filii illius in viis eius sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium
8:4  congregati ergo universi maiores natu Israhel venerunt ad Samuhel in Ramatha
8:5  dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut iudicet nos sicut universae habent nationes
8:6  displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da nobis regem ut iudicet nos et oravit Samuhel Dominum
8:7  dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos
8:8  iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic faciunt etiam tibi
8:9  nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis qui regnaturus est super eos
8:10  dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui petierat a se regem
8:11  et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum
8:12  et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum
8:13  filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas
8:14  agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis
8:15  sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit ut det eunuchis et famulis suis
8:16  servos etiam vestros et ancillas et iuvenes optimos et asinos auferet et ponet in opere suo
8:17  greges vestros addecimabit vosque eritis ei servi
8:18  et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa
8:19  noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos
8:20  et erimus nos quoque sicut omnes gentes et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis
8:21  et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini
8:22  dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israhel vadat unusquisque in civitatem suam